Latin
SECT. II. CAP. III. DE MEDICAMENTORVM VIRIBVS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 9
Unproofread scanNot analysed yet
Clarissimo sunt documento soteriae aquae, thermae nempe &acidulae, de quarum ingredientibus Veteres ex defectu scientiae physicae &chymicae nonnisi fabulas &commenta in conspectum produxerunt, ego vero, quod citra arrogantiam dixero, primus fere in plurimis Germaniae fontibus experimentorum ope genuina erui elementa, ut iam de eorum effectu iudicare &quid in hoc vel illo morbo praestare possint, verum iudicium ferre sit in proclivi. Neque minus eiusdem Philosophiae experimentalis beneficio &mediante quoque sipore &odore, veras &genuinas in vegetabilibus detegi posse vires arbitror, ut pluribus asserui in exercitatione de methodo compendiosu vires plantarum indagani, inserta tomo primo opusculorum physico-medicorum. Quin tentaminum chymicorum adminiculo, multorum certe arcanorum, inprimis quae ex auro sumtuose praeparari iactitarunt, ingredientia, quantumvis occultata, sunt evoluta ac magnificae ipsis falso &fraudulenter adscriptae virtutes manifestatae. IX. Monendum tamen est, non omnes medicamentorum Et experientiam. facultates &proprias virtutes, hac ratione solius experimentalis studii subsidio elici posselatque detegi, sed easdem demum a posteriori, sive effectu &experientia, melius in conspectum Ecquis enim est, qui solis experin entis physicovenire. mechanicis argenti vivi vim tam vehementer salivam monitri virtutem refrigerantem &anrispasmoventem, Mum 2 dicam,