# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 9

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, SECT. II. CAP. III. DE MEDICAMENTORVM VIRIBVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/9

Clarissimo sunt documento soteriae aquae, thermae nempe & acidulae, de quarum ingredientibus Veteres ex defectu scientiae physicae & chymicae nonnisi fabulas & commenta in conspectum produxerunt, ego vero, quod citra arrogantiam dixero, primus fere in plurimis Germaniae fontibus experimentorum ope genuina erui elementa, ut iam de eorum effectu iudicare & quid in hoc vel illo morbo praestare possint, verum iudicium ferre sit in proclivi. Neque minus eiusdem Philosophiae experimentalis beneficio & mediante quoque sipore & odore, veras & genuinas in vegetabilibus detegi posse vires arbitror, ut pluribus asserui in exercitatione de methodo compendiosu vires plantarum indagani, inserta tomo primo opusculorum physico-medicorum. Quin tentaminum chymicorum adminiculo, multorum certe arcanorum, inprimis quae ex auro sumtuose praeparari iactitarunt, ingredientia, quantumvis occultata, sunt evoluta ac magnificae ipsis falso & fraudulenter adscriptae virtutes manifestatae. IX. Monendum tamen est, non omnes medicamentorum Et experientiam. facultates & proprias virtutes, hac ratione solius experimentalis studii subsidio elici posselatque detegi, sed easdem demum a posteriori, sive effectu & experientia, melius in conspectum Ecquis enim est, qui solis experin entis physicovenire. mechanicis argenti vivi vim tam vehementer salivam monitri virtutem refrigerantem & anrispasmoventem, Mum 2 dicam,

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
