Latin
GENERATIM ET SIGILLATIM CVM VENTRICVLO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 95
Unproofread scanNot analysed yet
purissimo chalybe confecta, quando in ferienda vena improvide laeditur substratus nervus vel tendo, in corpore etiam exquisite sano, dolor, tumor durus, partis inflammatio, cum horrore, febre, vigilia, &quandoque, nisi cito succurramus, sphacelus &mors consequitur. Qualia tristia exempla complura saepius non sine dolore, in praxi conspiciNeque tantum Chirurgi, qui laesionem inferendo untur. primam occasionem malis subministrant, sed &ipsi maxime Medici, qui progredienti malo commoda medicina, quae tantummodo in principio in unico emolliente consistit, non satis dextre &mature occurrunt, inculpandi sunt. Anni iam aliquot exacti sunt, ubi iuvenis, medicinae culturae addictus, subito febre, cum siti, vigilia, summa anxietate levique delirio corripiebatur; quae quum per sex dies durassent, in consilium vocor, inquisivi in caussam, edixit; bene se sanum &valentem fuisse, simulac vero cuspis cultelli scriptorii, de mensa forte delapsi, inciderit in dorsum pedis, ingentem dolorem ibi fuisse excitatum, &ab eo tempore graviter se laborasse. Locus affectus erat durus, tumidus &bruni coloris; applicuimus cataplasma emolliens ex floribus emollientibus, croco etiam, in lacte decoctum, insuper dedimus emulsiones papaveraceas, cum pulveribus bezoardicis, quo facto, mox omnia symptomata interitum minitanQuam infeliciter pedum clavi, tia ex toto conquieverunt. in senio praesertim confectis &scorbuticis corporibus, non raro exscindantur, tristissimis exemplis ac historiis indies feTendinibus enim cum supersedeant clavi; re edocemur. hinc quo altius adigitur cultelli cuspis, eo facilius fit, ut tendo subiectus pungatur, unde exitialis, ob sphacelum exorimementem, corporis ruina pendet. Spina vel levis festuca branosis, vel tendinosis locis altius, v. g. infra ungues, infixa, brevi etiam in sano homine, similis generis symptomata, dolorem, tumorem, ruborem, partis pulsationem &Hildanus Cent. V. obs. 2. febrem, cum siti &vigilia parit. complura exempla proponit, ubi a punctione spinae in pede vel in digito manus facta, dolor maximus, inflammatio, febris, delirium &sphacelus obortus fuit.