# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 96

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, GENERATIM ET SIGILLATIM CVM VENTRICVLO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/96
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/96

Non ita pridem a caustico, ad excitandum fonticulum, in loco incongruo improvide posito, in honoratiori femina ingentem totius brachii tumorem doloremque usque ad humeros & pectus pertingentem, cum febricula notavimus; ubi tamen mox externis & internis convenientibus auxiliis, divina sub NuQuod vero sphacelus, minis gratia, suppetias tulimus. inprimis in extrema aetate & scorbutico corpore, tam facile nervosis partibus, praesertim extremis membris, insideat, id non tantum propter nervorum laesionem fit, verum quod exinde membranae nerveae constringantur, & interpositis numerosis venis & arteriis sanguis immotus detineatur, qui in sphacelosam corruptionem quam facile ruit. §. XIII. Quam gravia ex spunctura vesparum, praesertim in Punctura velocis membranosis & tendinosis, ut sunt carpi manuum, spa. tempora capitis, iuncturae artuum, pathemata suboriantur, compluribus observationibus, hinc inde in Medicorum clarissimorum monumentis annotatis, edocemur. Inter has notabilis est ea, quam in medium producit Hildanus Obs. 87. Cent. IV. ubi femina a vespa punctionem circa carpum sinistrum accepit, & protinus ingens dolor in loco affecto, cum lipothymia, exortus est, qui ab initio manum quidem & carpum solum occupavit, mox tamen per totum corpus expansus, acerbior factus est, quin eodem die etiam vesicae, seroso & pellucido humore repletae, effloruerunt; convaluit tamen, inunctione facta ex oleo scorpionum. Et observatione 80. l. c. refert: iuvenem robustum & plethoricum, a vespa 96 SECT. I. CAP. V.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
