# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 98

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, GENERATIM ET SIGILLATIM CVM VENTRICVLO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/98
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/98

Huic tam graviter afflictae, Hildanus, optimo consilio, nihil nisi oleosa & iuscula praecepit. Et quum aciculam tandem egessisset, pristinae fanitati paullo post restituta est. XV. Vtut vero consensus & mutua motuum communicatio inter omnis generis partes, quae nervosae sunt texturae ipsisque nervis dotantur, perpetua sit, ac inprimis in acutis passionibus elucescat: attamen nulla pars in universo corpore est, quae tam conspicuam ac intimam cum omnibus & singulis nervosis corporis locis & organis harmoniam ac sympathiam alat, quam ipse ventriculus, adeo, ut si ulla pars, quae exquisitae sensationis est, etiam longius dissita, praeter naturam afficiatur ac moveatur, statim etiam stomachus inde luat & compatiatur. Inde etiam patet ratio, quare in omnibus fere morbis, actio ventriculi, quae revera est systematica, videlicet appetentia, digestio, chylificatio, vacillet, ac attenta observatio medico-practica doceat, quod ventriculo male habente, vel gravius laeso, a quacunque etiam caussa id fiat, protinus universum nervosarum partium systema inde offendatur, quo procul dubio permotus fuit acutissimus ille Helmontius, ut animae sensitivae sedem in ventriculo collocaverit. Et profecto, res est maximi momenti & subtilioris indaginis, quod nonnulli, percusso fortius, pugno vel duro alio instrumento, exterius cordis scrobiculo, sub quo pylorus reconditur, ciro ac insperato perierint, inventa post mortem nulla laesionis mortiferae nota, sed macula tantum ex flavo rubra, circa extremitatem diaphragmatis & inferiorem ventriculi partem, quales casus, ambigentibus de lethalitate Medicis, aliquoties ordinij nostro ad decidendum oblati. §. XVI. (llf. Syst. Med. p. III.) 98 SECT. I. CAP. V. DE CONSENSV PARTIVM NERVOSARVM §. XVI.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
