# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 ix

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, MANNO, MICHAELIS, LVDOVICI, WILLISIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/ix
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/ix

At vero ad tollenda haec artis medicae opprobria & incrementa ipsius ex voto promovenda, neuti quam certe apti sunt, qui tantum agunt sectarios & magistri sui verbis atque practicis semel haustis principiis tanquam saxo adhaerent, nec volunt admittere, quae nunquam audiverunt, vel didicerunt, qui magnifica arcana & certa specifica in quovis morbo quaerunt & jactitant & exotica pretiosa, ex auro etiam depromta, item varia composita chymica, domesticis, simplicibus & facile parabilibus ac diaeteticis remediis praeferunt. Neque illi ad perficiendam praxin clinicam quicquam conferre poterunt, qui absolutas quasdam vires & vir tutes, in his vel illis morbis, nulla habita ratione individui & conditionis solidarum ac fluidarum partium medicamentis assignant, qui non ex morborum historiis complete & accurate notatis sapiunt suamque theoriam praxi applicandam hauserunt & qui non ex his ipsis de remediorum effectu, viribus & operationibus, immo de eventu ipsius morbi, judicare didicerunt, sed una eademque methodo semper morbum unum tractari posse sibi persuadent. Neque etiam illi evehendae ad altius fastigium arti nostrae erunt idonei, qui observationes & veritates facti variaque occurrentia phaenomena non clare, distincte & ordine explicare & consectaria quaedam in usum practicum inde elicere norunt. Sunt autem hi maxime, qui nec debitis subsidiis, ut philosophia naturali & experimentali mechanica chymica & anatomica scientia corporis humatized humani ejusque partium instructi sunt, quique artem solide demonstrandi non callent, nec recte definire, distinguere & apte res inter se connectere, nec foetus phantasiae a claris conceptibus, sapeciosa nomina causis & rebus, res morales & me aphysica a physicis & quae necessario fieri debent, veritates ab opinionibus & apparenter veris distinguere unquam didicerunt.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
