Latin
MANNO, MICHAELIS, LVDOVICI, WILLISIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 viii
Unproofread scanNot analysed yet
Contra ea simplicissima, securissima &spectatae adversus morbos arcendos aeque ac persanandos praesidia, ut aqua pura simplex, sive calide in infuse, sive frigide assumta, balnea aquae dulcis, lacticinia &maxime lac asininum, serum lactis rite paratum, minerales aquae, item ex nitro &salibus neutris parata, pluriinis medentum ignota plane sunt, vel minimum pensi ab ipsis habentur. Et quod maximum fere est, quum optima etiam medicamenta nihil valeant, nisi eorundem usus debito ordine, regimine, tempore, mensura &methodo ad morbi curationem perite dirigatur: plures tamen sunt, qui tumultuarie sine certa ratione medicationem instituunt, ac si unum non statim juvat, alterum promunt &subinde medicamenta commutant, alii methodo plane contraria incedunt, ut rarissime duos aut tres Medicos, qui eandem ad lectum de methodo porrigendi medicamenta foveant sententiam, invenias, plurimos autem in morbis eorumque causis recte cognoscendis &distinguendis. in judicio de morborum eventu, medicaminum effectu, item in signis prognosticis ex urina, pulsu, sanguine, dierum critieorum habitudine aliisque desumendis, mirum discrepare, errare &hallucinari cum taedio visseas. Ex quibus omnibus quisque sagacior haud afficulter perspiciet, non tam firmis &inconcussis, et communis fert opimò, praxin dinicam insistere fulcisitunue, ut polue panibue am tibus, defectibus &erroribus tanquam morbis prematur qui utique convenienti Medico &medicina opus ha bent.