# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 xi

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, MANNO, MICHAELIS, LVDOVICI, WILLISIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/xi
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/xi

Quod si enim rebus physico-mechanicis corporeis, quae necessario, non pro arbitro aliter atque aliter agunt, quo praecipue elementa, alimenta, medicamenta, immo partes solidae & fluidae corporis nostri pertinent, potentiam & efficaciam movendi & mutationes efficiendi in motibus vitalibus & naturalibus denegare, & causis moralibus atque arbitrariis, quae captui humano non obviae, nec in potestate Medici sunt, eandem tribuere velimus: nihii certi, nihil demonstrativi de rebus quae ad vitam faciunt & morbos inferunt, nihil quoque solidi & firmi de remediorum effectu atque operatione, proferre & determinare poterit Medicus. Ne dicam suppositas ejusmodi metaphysicas theorias, tironum ignaviam & ignorantiam in rebus physicis, utpote inertibus per se & superiori principio agenti subjectis, mechanicis quoque & anatomicis, mirum fovere ac promovere. Quamvis vero non is sim, qui penitus neget, esse animae spiritualis potentiam, regimen & influxum, admodum tamen limitatum, quasdam ex solidis partibus, praesertim externas, ad motum excitandi, & fluidum quod immediate movet artus subtilissimum quodammodo dirigendi, licet etiam probe gnarus sim, principii sensitivi vim imaginativam magnas turbas in motibus naturalibus efficere posse: his tamen minime induci possum, ut a particulari ad universale concludam & credam, omnes motus vitales, systolen nempe & diastolen solidorum, fluidorum progressum, atque motus secretorios & excretorios ab iisdem causis semper dirigi.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
