# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 xv

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, MANNO, MICHAELIS, LVDOVICI, WILLISIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/xv
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/xv

Neque etiamnum hoc opus therapevticum pro vulgo Medicorum scripsi, qui praesidiis ad scientiam & veram theoriam medicam pertinentibus destituti, nec historias morborum curant, nec earum causas recte inquirere sciunt, multo minus motuum regulas & leges in genere & oeconomiam motuum vitalium in specie, in quonam ea confistat, pernoscunt, nec selectu remediorum probatissimorum utuntur, nec de avertendis morbis eorumque causis primario soliciti sunt, sed tantummodo certa arcana magnifice commendata anquirunt & variis inhiant formulis ad persanandos etiam difficiles morbos, in quibus tamen incongrua quam servant methodo, plus damni, quam salutis afferunt. Neque etiam eorum usui accommodavi hunc meum laborem, qui recte judicandi, ratiocinandi & philosophandi facultace destituti, praejudiciis magistri occoecati quasi sunt, tantummodo haustis opinionibus firmiter inhaerecunt & ad perfectionem iam perductam medicam cientiam autumant. Sed dicata est opera Medicis ruditis & qui solidi quippiam docere vel discere cuunt 2 qui artis firmitudinem ex certis principiis physico-nempe mechanicis, materiae naturam, affectiones & dispositionem ad motum, item motuum causas, regulas, leges & effectus dilucide exponentibus, petunt, adstruunt & agnoscunt, horum usum in ipsa medica praxi, morborum causis cognoscendis & remediis inveniendis esse longe amplissimum, & qui etiam paucis & selectis remediis vitam & sanitatem tueri, morbos avertere & persanare tuto & compendiose student. Hos certe non poenitebit repetita lectione haec quae scripsimus capita perlustrare & assidua meditatione in suum convertere usum.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
