Latin
MANNO, MICHAELIS, LVDOVICI, WILLISIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 xvi
Unproofread scanNot analysed yet
Nam licet is non sim, qui mihi tantum arroganter tribuere velim, ut credam, doctrinam medicam a me traditam omnibus numeris esse absolutam, cui nihil adjici vel subtrahi possit: hoc tamen dicere &mihi vindicare licebit, quod viam Medico ingrediendam ad ulteriores in re medica progressus faciendos compendiose &recte Et quicunque hunc in finem propraemonstraverim. lata à me in hoc tomo utilissima praecepta penitus cognita habebit atque perspecta; is etiam mox b. c. D. subsequuturum, qui specialiora de morbis omnibus sigillatim tractabit, longe majori cum fructu suo poterit impendere commodo. Sumno autem Numini, cujus gratiae omne omnino quicquid a me factum in acceptis refero, devotissimas reddo gratias, ac ut clementer efficere velit, quo veritas in physicis etiam &medicis rebus, magis semper eniteat, &falsae ac detrimentosae opiniones pessundentur, precor ac voveo.