# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 xvi

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, MANNO, MICHAELIS, LVDOVICI, WILLISIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/xvi
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/xvi

Nam licet is non sim, qui mihi tantum arroganter tribuere velim, ut credam, doctrinam medicam a me traditam omnibus numeris esse absolutam, cui nihil adjici vel subtrahi possit: hoc tamen dicere & mihi vindicare licebit, quod viam Medico ingrediendam ad ulteriores in re medica progressus faciendos compendiose & recte Et quicunque hunc in finem propraemonstraverim. lata à me in hoc tomo utilissima praecepta penitus cognita habebit atque perspecta; is etiam mox b. c. D. subsequuturum, qui specialiora de morbis omnibus sigillatim tractabit, longe majori cum fructu suo poterit impendere commodo. Sumno autem Numini, cujus gratiae omne omnino quicquid a me factum in acceptis refero, devotissimas reddo gratias, ac ut clementer efficere velit, quo veritas in physicis etiam & medicis rebus, magis semper eniteat, & falsae ac detrimentosae opiniones pessundentur, precor ac voveo.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
