# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 xxvi

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/xxvi
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/xxvi

aipit ple aio detis idculaniub a1t, ctoit retllnol nall lull dilist, rae partium solidarum, sive habitus corporis, & virium, nec non haereditariae ad hunc vel illum morbum dispositionis. Et sane aetatis, tam ad morbi genium perspiciendum, quam ejus curationem legitime adornandam, maximum est momentum & mira diversitas: eo quod procedente eadem, solidorum structura & fluidorum ipsiusque sanguinis crasis atque temperies, adeoque & humorum motus multum immutantur. Scilicet in pueritia insignis fibrarum mollities, remissio, laxus & rarus habitus, cum seri abundantia adest; juvenes autem fibras tensas & strictas obtinent, sanguinemque calidiorem & mobiliorem alunt; & senibus propria est magna solidorum rigiditas & viarum atque canalium angustia, nec non salso-sulphurea humorum dyscrasia.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
