Latin
CAPVT II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 xxviii
Unproofread scanNot analysed yet
Floridus enim Porro color faciei &cutis dispiciendus. pulcher &nitidus aspectus de lymphaticorum humorum puritate &pelluciditate; lividus vero, luridus &flavescens, de eorundem impuritate salino-sulphurea, &vacillante secretioni dicatorum organorum, inprimis hepatis, officio, evidens praebet indicium. Et sicuti testante quotidiana observatione, viscerum &fibrarum debilitas, labes, vitia &inde pullulantes morbi, plerumque ad liberos propagantur: ita maxime omnium medicum de his percontari oportet; utpote quae, ad praedictionem non fallacem promendam multum faciunt. Nam imbecillitates &morbi, qui a nativitate infestant, aegrius semper sanationem admittunt, facile recurrunt &medentibus multum negotii facessunt. Neque virium solicita exploratio intermittenda est: utrum scilicet natura depressae fuerint? an vero sub morbi, praesertim acuti, initio, quod inter pessima signa connumerandum, statim concussae &prostratae apparuerint? In robore enim &vigore virium, quae non aliter nisi motu &impulsu fluidorum sese produnt, magnum sanitatem recipiendi, &vitam, quae a viribus nomen sortita, servandi, praesidium collocari, indubium est. Non solum autem corporis conditio scrutanda, sed ipsius quoque animi indoles perquirenda, &quibus morbis is laboret considerandum. Quum enim amicabilis admodum &magna sit motuum, tam animi, quam corporis conspiratio &communio; prudens certe &rebus suis satagens medicus, ex mentis, ad has vel illas impetuosas commotiones dispositione &proclivitate, recte &ad veritatem accommodate argumentari potest, ad solidorum &fluidorum mechanismum, &dijudicare, quomodo hic sit comparatus. Nam major &vegetior fibrarum solidorumque tensio &mobilitas, ad iracundiam animum disponit; laxitas vero &deficiens eorum vis motrix, angustum, demissum, timidum &pavidum illum reddit.