# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 101-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, OBSERVATIO V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/101-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/101-2

OBSERVATIO V. Quadragenaria circiter femina, sanguineo-cholericae Quotidiana inor- exquisita di laxiorisque corporis constitutionis, quae in iram prona, large uturna. dinata diaeta cum fructibus horaeis usa & infusum thee nimis ingurgitans, stomachi sibi contraxerat languorem, Hos paullo post mensium experiebatur suppressionem. quum proprio artificio pellentibus urgeret, febrem incurrebat quotidianam, ordinariis symptomatibus comitatam, Medici tamen ope, exactis tribus mensibus, ab eadem liberabatur. Non autem ita multo post, emanentibus semper mensibus & alvo stricta, in eundem recidit morbum, quem complures in auxilium vocati Medici, nec pharmacis, nec aquis medicatis, Egranis aeque ac Lauchstadiensibus, neque etiam lactis asinini usu, depellere potuerunt.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
