# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 101

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, OBSERVATIO. IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/101
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/101

Perniciosum utique fuit molimen, post iram & ingruente mensium fluxu, purgans dare, quia tum jam in motu natura & spasticae in nervosis partibus stricturae adsunt. Neque dubium est, quin sub proritata inde vehementiori purgatione & affluxu succorum impurorum ab ambitu ad interiora, & erosio, & levis inflammatio intestinis fuerit inducta, quibus effectum, ut, nec medicamenta, nec alimenta, sine incommodo, anxietate & aestu suscipere potuerit. Febrilis etiam irregularis insultus, quotidie bis interdum accedens, cum tussi, suscitatus omnino fuit a levi intestinorum inflammatione, sub qua semper stimulus spasmodicus & vitiata occultatur digestio. Haec igitur partium & morbi causae dispositio, nec correctoriam, nec evacuantem, nec roborantem aliam admisit medicinam, quam lenientia & demulcentia. Febri autem, quotidianae typum servanti, accommodatius fuit nihil, quam chaccarillae cortex, eximie roborans, mixtus cum aperientibus salinis, absorbentibus leniterque diaphoreticis. Cujus generis pulveres in quotidiana febre, etiam lenra & quae ex vitio primarum viarum maleque digestorum succorum colluvie oritur, virtutis sunt certe laudatissimae.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
