# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 102

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, OBSERVATIO V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/102
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/102

Perstitit potius idem jam a triennio immedicabilis, & quotidie prima luce accedit febricula, quam comitatur sudor colliquativus paene, ad decimam usque antemeridianam manans, & pomeridie sequitur Praeterea extra paroxylanguor cum dolore lumborum. smum corpus totum tactu frigidum, vix vesperi ex cibis quicquam assumere valet & tum etiam ad incongrua magis fertur appetitus. Pallida quoque facies totusque corporis habitus tumidus quasi & inflatus. Obambulat tamen & domestica obit negotia. Judicium cum consilio. Quotidianam veram exquisitam, non secus ac quartanam, ex longis esse morbis, & ad unum, immo plures annos, trahi nonnunquam, haec docet historia. Causa vero diuturnitatis inordinata omnino vivendi ratio aegrae, quae animi affectibus indulget, palato accepta ingerit cuncta & extra paroxysmum in liberum qualemcunque regnantem aërem concedit. Neque enim omnis diuturna intermittens gravem in visceribus supponit labem. Sed per ipsum febrilem motum nova semper gignitur vitiosa materia, quae quando intermissionis tempore perspiratione non excluditur & insalubri victu augetur potius, novum semper induci paroxysmum non mirum. Jam quidem morbus in habitum quasi transiisse videtur. Vegeta tamen natura & corporis extra paroxysmum motus, in causa fuit, quod deteriores huc usque non sequuti morbi alii. Ego quidem, rebus sic comparatis, vix aliam medendi rationem esse, sentio, quam ut aegra curatius ex regularum diaeteticarum praescripto vivat, parcius, & cibos nec graves, nec fermentescibiles, sed leves, facile solubiles edat.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
