# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 104

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, CAPVT. IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/104
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/104

Maxime omnium vero aestate & autumno regnabant febres, partim intermittentes plane, partim remittentes tantum, anomalae & irregulares, vagum & incertum typum habentes, facile inter se mutabiles, ut plurimum insuetis & gravibus symptomatibus stipatae, contagio infestae nonnullosque per multos menses detinentes, quosdam etiam plane e medio tollentes. Ambigunt quidem adhuc Medici, nostri aeque ac prisci aevi: an intermittentes dentur malignae febres? Re tamen paullo accuratius considerata, non dubitamus affirmare: intermittentes alio tempore esse benigniores, alio utique maligniores, non secus ac alii morbi ac febres epidemice grassantes. Nam prout variae temporum & tempestatum sunt constitutiones, magis, vel minus regulares, boni & mali moris progigni & grassari morbos, jam olim noster prodidit Hippocrates. Experientia quoque stabilit atque confirmat, dari certis temporibus intermittentes, quae indolem malignam, seu virulentam, referunt, cuius indicia & quasi characteres hi sunt, si insolitis symptomatibus stipatae & maxime omnium virium junctam habent prostrationem eminentiorem, si epidemice grassantur & contagio etiam inficiunt disposita corpora, sique earum ferocia exanthematibus in summa cute erumpentibus, pustulis, ulcusculis in labiis, naribus, facie, purpura, vel maculis purpureis, vel etiam scabie mitescit. Haec enim omnia exiguae molis, sed valde vehementis & virulentae indolis materiam tenuissimam, ventriculo & nervosis maxime partibus inimicam atque infestam in qua potissimum veneni ratio & natura fundata est, subesse, & subitas saevas commotiones atque alterationes concitare, luculenter arguunt. §. III. epidemicis anomalis mali moris. III. Sic febres, quae superioribus annis nostris locis, immo Symptomata universae fere Germaniae, fuerunt infestae, anomalae valde exepiaemicastiterunt. In quibusdam semel uno die, in aliis bis, accessio farum & historia. cta.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
