# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 106

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, PRAESERVATIO ET CVRATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/106
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/106

PRAESERVATIO ET CVRATIO. Frequentes quam maxime fuerunt hae malignitatis suspectae febres in locis paludosis, humidis & aquarum stagnis irriguis; uti nostris in confiniis sunt pagi Ostrau & Dieskau. Frequentius etiam infestarunt eos, qui post aestatem intensius fervidam, improba victus ratione usi, vesperi, aut noctu, aere humido frigido, corpus refrigerarunt & praeterea imbecillioris fuerunt naturae. Optimum hinc ad declinandum epidemicae huius febris incursum fuit consilium: vitare loca humilia, uda, multo minus in iis dormire, aëris iniuriis sese non exponere, refrigerium omne, etiam per frigidum potum, fugere, ventriculum nec crudis, nec constipantibus cibis onerare, animum tranquillum servare omniaque cum cura tenere, quae acrimoniae contemperandae, sordibusque tam per poros, quam alvum leniter educendis, serviunt ac laudabiles succos ingenerant. Neque tamen forti utendum purgatione, quae ab ambitu corporis succos trahendo, perspirationem minuit adeoque noxia est, tanto magis quando diarrhoea forsan & dysenteria jam circumeunt. II. Quum vero harum febrium mali genii causa, partim in insigni dyscrasia & intemperie sanguinis & humorum, a naturali & blanda temperie deflectente, salino- sulphurea, partim etiam in humore vitiosae & virulentae activae indolis, in prima regione potissimum hospitante, & universum nervosarum & musculosarum partium systema commovente, consistat; eo utique prudenti consilio Medicus curam dirigere debet, ut I. magis alterantibus & perversam sanguinis & humorum qualitatem emendantibus, quam fortioribus evacuantibus utaepidemicis ancmalis mali moris. utatur; II. ut placide & blandis evacuantibus tam per cutem, quam alvum, praeparatam materiam debito tempore excludat, ac III. ut congruis analepticis imbecillitati succurrat, atque demum symptomata mitiget. III. In principio itaque, antequam Medicus dignoscere pot- Profuerunt erat genium morbi, pulveres diaphoretici, cum leviter ni-diaphoretira trosis exhibiti fuerunt, in aquis diapnoieis & analepticis hunc fixa & anain modum: recipe aquae galegae, cardui benedicti, acaciae, ce-septica. rasorum nigrorum ana uncias tres, cinnamomi s.v. unciam, spiritus nitri dulcis, vel liquoris anodyni mineralis guttas XX. sirupi acetositatis citri, vel papaveris rhoeados q. s.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
