Latin
CAVTELAE ET OBSERVATIONES
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 109
Unproofread scanNot analysed yet
In principio si alvi fluxus sociatur, pulvis rhabarbari Diarrboea cum pulvere nitroso absorbente, vel etiam dosis pilularum quae poscat. balsamicarum, cum ejusmodi pulvere nitroso absorbente, aliquoties data, summae sunt efficaciae. Sique nimis ille urget, pulveri, aliquot grana coticis chaccarillae possunt admisceri. In intermittentibus epidemice grassantibus curandis id Valide vacuingenere notare licet: fortes purgationes, per superiora ae- antia nocent. que ac inferiora, parùm proficere, ut potius noceant &gravior post eas impetat paroxysmus. Lenes autem evacuationes nunquam non proficuae. Quo alvus enim adstrictior est, eo plus increscunt cardialgiae flatulentae &inquietudines. Monendum tamen, quod in paroxysmo difficulter, vel plane non, clysteres locum inveniant, eo quod tanta plerumque flatuum in intestinis resistentia, ut nihil admittatur. VI. Observatum etiam est, acriora &aromatica, essentias Calida item sudoriferas, alexipharmacas &calidiora omnia, ex simplici- acria. bus intermittentibus, duplices, vel continuas etiam lethales plane, effecisse, praesertim in corporibus scorbuticis &ubi materia exanthematica purpuracea instar fermenti in humorum &sanguinis sinu delituit. VII. Sanguinis missio neque praeservationi, neque curationi Nec non venaesectio. harum febrium accommodata. Sufflaminat enim saluberri mam cuticularem excretionem, sorditiem succorum hinc auget, vires magis exhaurit &in continuas inde transiisse intermittentes prius has febres, fuit animadversum. VIII. Si purpura complicatur hisce febribus, cum copioso &foe- Quid faciendum pur. tido sudore, summo cavendum est studio a praecalido regimi pura accene &dente. 11o SECr. I. CAE. N. De febribus intermittentibus. Aequabilis potius caloris temperies ne &expellentibus. servanda &temperata etiam medicamenta optima. Ne nimis incalescat &dissolvatur singuis, nec materia expellenda intus maneat, aut retrocedat prorsus.