# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 11

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, CAPVT I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/11

Causam horum motuum febrilium in tertiana Ve- Maetarialis. teres quidem bilem intemperatam, ab aliis humoribus separatam & extra venas in imo ventre nidulantem, esse censuerunt: est vero potius materia quae illos excitat & fovet excrementitia salino-sulphureae & activae indolis, quae nostro quidem judicio, sedem potissimum habet prima in regione, partim in biliariis hepatis ductibus, partim in flexura duodeni. Scilicet hoc in cavo humores biliosi, salivales, praesertim pancreaticus, iam tum vitiati, mutua cum cruditatibus ex prava digestione confermentatione ipsaque diuturniori mora & stagnatione, ejusm odi virulentam gignunt materiam, quae hinc successive per vasa lactea ad sanguinem & cum hoc ad nervosas capitis, medullae spinalis, ventriculi, intestinorum & nerveas aliorum ductuum secretoriorum & excretoriorum tunicas sufficienti quantitate delata, universalem ejusmodi spasmum ciet, sub quo sanguis ad interiora & vasa majora primum urgetur, postea vero aucto systaltico cordis & arteriarum motu, totius massae sanguinis & humorum progressus intenditur, obstructiones in minimis nervosarum partium canaliculis expediuntur, & remittente spasmo relaxatisque excretoriis, febrilis quae insedit materia per cutis spiracula, perspiratione, aut sudore opportune eiicitur insultusque cessat, donec par rursus huius excrementitiae materiae quantitas ex primis viis ad sanguinem tunicasque nervosas denuo fuerit translata novumque inducat paroxysmum. Expedita autem hujus materiei ipsiusque tertianae Causae antegenesis est in corpore exquisitioris sensus, cholericae con-cedentes. stitutioniis, ad spasmos animique motus proclivi, in aetate plus consistente, quam infantili & senili, regnante aestate nimis fervida & flantibus ex austro & curo ventis, praesertim si potio frigida fuerit ingurgitata, vel corpus tampore vespertino, aut nocturno, aurae frigidiori & humidiori, aut plane insectorum minimorum copia circa compluvia & stagna refertae, diutius expositum, multo magis quando venter cruditatibus oppletus, vel cibi gravis materiae, aut adstringentis facultatis, & maxime omnium cum nausea, assumtiVI.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
