Latin
CAPVT V
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 111
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT V. FEBRE SEMITERTIANA. THESES PATHOLOGICAE. INter epidemicas, quas jam exposuimus intermittentes mali SemitertiaI moris febres, haud raro occurrit, quae ex tertiana inter- na composita mittente "idiana continua consit, eamque ob causam febris. Graeco nomine ἡμιτρταῖος, &Latino, semitertiana vocatur. Accedit haec plerumque ante meridiem, cum frigore &horrore Quomodo ingravi pulsuque contracto. Succedit postea cum pulsuum fre-cedat. quentia calor aliquot horarum, sudore erumpente tepescens, non tamen penitus intermittens. Intenditur potius, post refrigerationem lenem, circa noctem aestus, cum pulsuum celeritate, &postero die lenior persistit, sine siti, donec vesperi, praecedente leviori horripilatione, denuo ingravescit. Tertio autem die horror iterum impetit, cum intensiore calore, Vt sic semper eademque, ac primo die, ratione, decurrit. quidem adsit febris gliscens, vesperi ipsius exacerbatio &tertio die mane haec cum rigore maxime conspicua. Vires praeterea sunt dejectae, appetitus languet, somnus deficit, urinae minguntur tenues crudae, post tertianae vero paroxysmum crassae &tinctae, exspuuntur cum tussi pauca cruda, &dorsi, nec non abdominis dolor haud raro jungitur, cum huius intumescentia. Plurimi accedente tertianae paroxysmo nausea premuntur &cardialgia, quidam vomunt planè, nonnulli animi defectionem patiuntur, alii delirant prorsus. §. III. Ignota fere nostris haec est febris &plerumque intermittentem malignam esse putant.