Latin
CVRATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 116
Unproofread scanNot analysed yet
His contemperantur etiam &diluuntur primae regionis sordes intermittentem facientes, ad quas deim expurgandas omnium optima, soluta manna cum cremore tartari, nec non rhabarbarum, cum passulis &salis polychresti portione. Quippe quae sine sanguinis commotione, fine stimulo nervosarum partium, sine virium dejectione, intestinorum canalem evacuant &ad mesenterii quoque infarctum expedienConducunt tamen etiam pilulae dum multum conferunt. balsamicae, ex amaris extractis, gummatibus resinosis balsamicis &aloè rite depurata, cum pulvere praecipitante nitroso, moderate, sed frequentius usurpatae. Si etiam subtiliores sordes per cutis poros aucta perspiratione evehendae, essentia scordii, cum aequali liquoris anodyni mineralis parte nupta, tutissima pariter &efficacissima.