Latin
CAVTELAE ET OBSERVATIONES
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 118
Unproofread scanNot analysed yet
Observavit enim jam Baglivus prax. pag. 51. iisdem vel inflammationes lethales, vel lentas &hecticas febres fuisse inductas. Si etiam dolor in abdomine exquisitus urgeat, vel crebriores quoque deiectiones adsint, abstinendum tamen a sedantibus. Exterius tantum succurrendum linimentis spirituosis roborantibus, abdomini illitis, &interius diaphoreticis tumultus componendus. XI. Potui ordinario egregie servit decoctum sub curatione commendatum, nec non decoctum avenae sic parandum: recipe avenae mundae lotae libram, radicis cichorii, sarsaparillae, scorzonerae ana unciam, florum papavaris rhoeados pugillos sex, nitri antimoniati unciam semis, adde foliorum scabiosae manipulum dimidium, nitri puri drachmas duas, coque in quinque mensuris aquae communis ad consumtionem tertiae partis, dulcificetur sirupo cardui benedicti, vel papaveris erratici, vel etiam acetositatis citri. §. XII. Admodum praeterea proficuum hac in febre deprehendi decoctum florum chamomillae &summitatum millefolii, vel etiam confecta ex ipsis extracta. Spasmos enim, inprimis hystericos, saepe complicatos, tuto leniunt simulque propter amaritiem, singularem tonicam antifebrilem possident virtutem. XIII. Quum vero vix ulla febris aeque facile redeat ac semitertiana, post eam in diaeta &vitae regimine cum cura vitanda utique omnia, quae superius in causarum procatarcticarum numerum retulimus Temperata tenenda omnia, alvi beneficium clementioribus servandum, cruditatum proventus stomachicis praescindendus &,quod maximum, perspirationis successus omni modo custodiendus. Recidivae enim, uti omnium febrium, sic etiam hemitritaei, longe deterioris. magisque refractariae sunt indolis, ac primus morbus.