Latin
ENARRATIONES MORBORVM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 119-2
Unproofread scanNot analysed yet
ENARRATIONES MORBORVM. OBSERVATIO. I. Virgo nobilis viginti annorum, tenerior, vitae sedentaSemitertiariae &deliciis in victu impensius addicta, acetaria, fructus na curata. horaeos, dulcia &lacticinia crebrius assun ens, autumno incipiente, quum jam per aliquot hebdomades albo laborasset fluore, corpusque motu exaestuatum frigidiori nocturno aëri exposuisset, primum experta est languorem universi corporis, dorsi &capitis dolorem. Mane post successit horror cum anxietate magna, nausea, vomendique &desidendi stimulo, quem excepit aestus, pulsu celeri, exiguo &cuti arida Mitescebat tamen cute demum madescente, sed stipatus. vesperi iterum, post levem frigoris sensum, ingravescebat. Die post meliuscule habebat &urina secedebat cruda, tenuis, febriculam autem nihilosecius adesse, calor quem persentiebat internus &os siccum aridum prodebant. Post meridiem etiam increbescebat febris &altero die mane cum horrore novus accedebat insultus, eodem modo, ut primus, Alternatim haec ad diem usque incedens atque decurrens. septimum persistebant. quo in abdomine oboriebantur murmura, inflatio ventris &hypochondriorum tensio, &sequebantur plus quam decem dejectiones mucidae &morsicantes.