Latin
ENARRATIONES MORBORVM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 121
Unproofread scanNot analysed yet
Perperam igitur a primo Medico crebriori refrigerantium &nitrosorum usu perspiratio fuit impedita motusque humorum ad intestina conversus, ex quo omnia pathemata. Mixtura autem leniter sudorifera ad superficiem corporis egit succos hincque egregie profecit. OUSERVATIO. II. Generosa femina quadragenaria, tenera, mobilis valde Semitertiaatque sensibilis, purpurae praeterea autumno ab aliquot annis na cum purobnoxia, post corporis refrigerationem &animi commo-pura sanata. tionem, superiori anno, vesperi horripilatione, capitis &dorsi dolore corripiebatur, succedente aestu sedecim fere horarum. Vix inde septem aut octo elapsae erant horae, quum gravis impeteret horror cum praecordiorum anxietate, vomendi conatu &virium prostratione, qui paroxysmus cum Susubsequente aestu ad viginti fere horas producebatur. perato hoc, melius quidem habebat, dormiebat etiam, sed exactis vix sex horis, denuo extremorum eveniebat refrigeratio, cum auxio aestu magnaque debilitate, vehementia tamen symptomatum non tam gravi, nec vomendi conatu. Vocabar in consilium, semitertianam agnoscebam, sed ob notam mihi aegrae dispositionem purpurae, hanc simul subesse statim conjicienam, inprimis quum insignis praesto esset pectoris angustia &oppressio. Injectus igitur primo clyster &post hunc ad expellendam purpurae materiam, hanc ante paroxysmum &remittente eo, ad aliquot cochlearia porrexi mixturam: recipe aquae cardui benedicti, galegae, scorzonerae, florum sambuci ana uncias duas, aceti destillati unciam, lapidum cancrorum, antimonii diaphoretici ana scrupulos duos, cinnabaris scrupulum unum, spiritus nitri dulcis, mixturae simplicis ana guttas XXX. sirupi cardui benedicti drachmas (Hossm. Syst. T. IV.) mas duas. M.