Latin
CAPVT VI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 126
Unproofread scanNot analysed yet
In iis quoque, qui post crustam lacteam &tineam capitis, nec non scabiem praepostere siccatam, post incuriosius, aut mala medicatione exceptam coryzam &tussim, febrem incurrunt catarrhalem, nulla utique alia potest suggeri causa, quam repulsum ex ambitu corporis ad interiora serum acre &rodens, inflammationi inducendae aptum. IIX. Non tamen dubitandum, quin quandoque in aere hospitetur subtilis caustica ejusmodi materia, quae inspiratione hausta, locis quae pertransit glandulosis, sese insinuat, eademque dolore, tumore &rubore afficit &febrem accendit catarrhalem. Promta certe ejusmodi acris materiae genesis vere ineunte, quo liquescente nive ®elata glacie, solum aqua inundatur effoeta, quae passim stagnans &putrescens, noxia in aërem mittit effluvia multa. Quo etiam fit, ut febres hae tum utplurimum sint epidemicae &plures uno tempore invadant. Quod autem catarrhi &catarrhales febres contagiosae etiam sint &alios propinquos atque dispositos contagio inficiant, eam utique fit ob causam, quod lymphae potissimum vitio debentur; eodem modo ac notum est, omnes qui contagio propagantur morbi, lymphae corruptionem, vappescentiam, vel putredinem, habere causam.