# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 126

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/126
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/126

In iis quoque, qui post crustam lacteam & tineam capitis, nec non scabiem praepostere siccatam, post incuriosius, aut mala medicatione exceptam coryzam & tussim, febrem incurrunt catarrhalem, nulla utique alia potest suggeri causa, quam repulsum ex ambitu corporis ad interiora serum acre & rodens, inflammationi inducendae aptum. IIX. Non tamen dubitandum, quin quandoque in aere hospitetur subtilis caustica ejusmodi materia, quae inspiratione hausta, locis quae pertransit glandulosis, sese insinuat, eademque dolore, tumore & rubore afficit & febrem accendit catarrhalem. Promta certe ejusmodi acris materiae genesis vere ineunte, quo liquescente nive & regelata glacie, solum aqua inundatur effoeta, quae passim stagnans & putrescens, noxia in aërem mittit effluvia multa. Quo etiam fit, ut febres hae tum utplurimum sint epidemicae & plures uno tempore invadant. Quod autem catarrhi & catarrhales febres contagiosae etiam sint & alios propinquos atque dispositos contagio inficiant, eam utique fit ob causam, quod lymphae potissimum vitio debentur; eodem modo ac notum est, omnes qui contagio propagantur morbi, lymphae corruptionem, vappescentiam, vel putredinem, habere causam.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
