# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 127

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/127
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/127

SECT. I. CAP. VI. De fehre catarrhali benigna. 127 Sic incedit & generatur catarrhalis febris benigna, & Differt a quohaec qui novit, ex facili eandem distinguere poterit ab aliis tidie accequotidie accedentibus febrium paroxysmis, lenta, hectica, dentibus aliis. quotidiana, tertiana duplici & quartana triplici. Facili etiam negotio discrimen perspiciet inter illas A venereis scorbutiglandulosarum in faucibus & naribus tunicarum affectiones, cis faucium quae ex lue venerea & scorbuto, & quae ex catarrho eveniaffectibus. unt. In illis enim sola erosio & ulceratio, a materia caustica lymphatico-serosa, sine febre; in hac vero, praeter arrosionem, inflammatorii quid subest, ex subtiliori sanguinis parte stasin concipiente, cum febre. XII. Obvia quoque erit differentia, inter catarrhalem, & Arbevmatieam febrem, quae rhevmatismo accedit. Quum in illa tu-smo. nicae glandulosae internae afficiantur & excretio subsequatur; in hac autem externae musculorum tunicae patiantur & morbus evacuatione critica non solvatur. §. XIII. Paullo difficilius autem benigna discernitur a maligna, A catarrbainprimis ab initio, ob plurima, quae ambae communia ha-li maligna. bent symptomata. In eo tamen differentia, quod haec, secus ac illa, ingentem & subitam inferat virium prostrationem, cum vigilia perpetua, quam mentis turbatio sequitur, quod contagiosa magis sit & plerumque etiam petechias & maculas habeat junctas, uti pluribus infra dicetur. XIV. Ceterum, quo major sanguinis & seri impuri copia, eo Longior graviora adsunt pathemata eoque diutius trahitur morbus, gravior uti potissimum obvium est in scorbuticis, nec non ubi purpurae scorbuticis. materia intus delitescit. In hypochonIn hypochondriacis, praeter diuturnitatem, ob labefadriacis. ctatum ventriculi & intestinorum tonum & proclivitatem ad spasticas 118 Secr. I. CAr. VI. De febre catarrhali benigna. spasticas stricturas & flatulentias, gravia varia jungi solent pathemata, anxietates praecordiorum inprimis, spirandi angustia & inquietudo, cum inflativo & pressorio in hypogastrio dolore. §. XVI. Qui sanguine abundant, intemperanter vivunt, vina non adeo bonae notae largius potant & acidis salsis cibis delectantur, majorem circa vesperam experiuntur ardorem & tussim siccam ferinam, cum somno inquieto. §. XVII.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
