Latin
CAPVT VI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 129
Unproofread scanNot analysed yet
modicus cibus sumatur, perspiratio custodiatur &corpus subinde motu exerceatur. In iis autem, qui laxioris humidioris naturae ac aetate juvenes sunt, &ob id, notante jam Hippocrate Sect. VI. aph. 2. frequenter exercentur catarrhalibus defluxionibus &rhevmaticis affectibus, ego multoties cum fructu usus sum hac methodo, qua praecepi, ut per quadraginta dies decoctum ex radice chinae, sarsaparillae, cortice ligni sassafras, cum passulis &pauco cinnamomo, biberent, ac interea ex cibis nihil sumerent praeter carnem assatam, cum amygdalis tostis &pane bis cocto, simul etiam aliquoties ad alvum subducendam uterentur ptisana mannata, demum finita hac cura, elixir stomachale, ad XXX. guttas, cum aqua &vino, quotidie ante prandium usurparent. II. Medicatio dein catarrhalium febrium, triplicem hunc Indicationes sibi praefixum habet scopum: I. ut acrimonia illa salina a-curatoriae. cris lymphae obtundatur ac temperetur; II. ut perspiratio turbata, quae primaria congestionis serosae ad interiora causa, promoveatur ac in ordinem iterum redigatur; III. ut in fine excretio muci viscidi crassi promoveatur ejusdemque ulterior generatio impediatur. III. Acrimonia Acredinem contemperant, praeter pulveres sic dictos bequomodo roardicos absorbentes, humectantia omnia &oleosa, instar temgeranda. omnium oleum amygdalarum dulcium, dein sperma ceti butyrum rubrum, lac, cremor lactis, emulsiones ex amygdalis, vel pineis, cum semine papaveris albi, decoctum avenaceum, raparum, hordei, juscula caponum, gallinarum, cum vitello ovi. Ex dulcibus liquiritia, eius infusum, essentia &succus Hispanicus, ficus quoque &passulae. Si subtilis nimis &ro(Hofsm. Syst. T. IV.) 130 SEcr. I. CAP. VI. De febre catarrhali benigna.