Latin
OBSERVATIO I
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 135
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quum corpus equitatione exerceret aeger, pilulis nostris balsamicis &inter cibos sale volatili oleoso uteretur, &loco tenuis acescentis cerevisiae, biberet saturatiorem &amaricantem, successive pristinae valetudini ex toto fuit redditus. Epicrisis. Fuit haec febris nonnisi catarrhalis benigna, tum etiam popularis. Sed quia incidebat in hypochondriacum corpus, comparuere insolita pathemata. Stomachus etiam cruditatibus jam plenus non potuit non aegre ferre decoctum succoladae in copia sumtum, quo tunica villosa &osculis ductuum in ipsa obstructis, inflatio inducta, cui angustia spirandi praecordiorum anxietas, dolor sinistri lateris tensivus &inquietudo tribuenda. Medicus autem male consuluit famae, quod praeceps nimis in judicando fuit &haec sibi imponere passus est. Et quod demum diutius haec febris perstitit, id utique omnibus evenire solet hypochondriacis, in quibus ventriculi robori imminuto convenientibus succurrendum est praeterea praesidiis.