# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 135-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, OBSERVATIO. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/135-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/135-2

OBSERVATIO. II. Quum anno clo loccix. post acerrimum hiemale diuturnum Febres cafrigus, Martio mense leniori ex austro spirante vento, nives tarrbales. & gelu solverentur, Aprili & Maio initiante, Berolini, quo pidemica. tum degebam, & alibi, quamplurimos corripiebat febris cum horripilatione & aestu, summo languore, tussi ferina, nonnullis quasi suffocatoria, ingenti siti & ciborum nausea. Circa noctem invalescebant haec omnia & somnus inde mirum turbabatur. In quibusdam extrema mox calebant, mox horrebant. Quidam diu decumbebant, praesertim ii, ubi obpravam humorum diathesin, purpurae scorbuticae materia intus delitescebat, quae etiam per vices crebrius maculis rubris & asperis in extrema cute comparebat, ex levi vero causa iterum evanescebat. In nonnullis quarto statim die exanthemata rubra morsicantia, urentia, cum magno pruritu, quasi ab urticis inducta, quae dicunt die Nesselsucht, erumpebant Dis Sacr. I. Cae. VI. De febre catarbali benigna. bant & tussis aeque ac caloris mitigationem inferebant. Alii, praesertim feminae phlegmaticae sanguineae provectioris aetatis, exquisitos simul rhevmaticos dolores patiebantur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
