Latin
OBSERVATIO. III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 137
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO. III. Macilentus, nervosus &animo mobilis vir, quadraginta annos habens, quum Baccho &Veneri strenue subinde litaret, lauto vivendi genere uteretur, nec unquam tamen sanguinis missionem admitterer, a longo jam tempore, vere &autumno, crebrius affligebatur catarrhalibus defluxionibus, quae cum horrore, aestu, extremorum frigore, capitis dorsique dolore, lassitudine totius corporis &inquietudine ipsum invadebant, &accedentibus artuum, coxendicis &nuchae doloribus, saepius per aliquot hebdomades detinebant. A me igitur salubre consilium ad arcendum tam frequentem catarrhorum incursum rogans, obtinuit hoc: ut I. aliquot ante aequinoctium hebdomadibus, venaesectionem cum debito regimine institueret; Il. ut bis in anno lac cum minerali leniori aqua, Selterana inorimis, ad mensem potaret, loco cere visiae biberet prisanam; Ill. ut bis hebdomade, pulverem bezoardicum absorbentem, paullo ante quam cubitum iret, assumeret &mane post in lecto infusum veronicae, cum liquiritia &semine foeniculi, sorbillaret, exspectando postea lenem sudodorem. Quae omnia, quum per aliquot annos fecisset, liber fere degit a molestis catarrhosis defluxionibus, &animadvertit, eosdem illico infestasse, simulac sanguinis missionem tempestivam neglexisset. Epicrisis. Per immoderatum vini ac veneris usum, adeo utique infirmantur corpora, ut postea levi ex causa aegrotent, &potissimum incidente subita coeli mutatione, vere &autumno admodum solenni, catarrhos, gravedinem, coryzam &tussim incurrant, cum febricula. Idem quoque macilentis &plethoricis, post corporis refrigerationem contingere, docet experientia. Venae sectio autem omnium optime abl his molestiis defendit. Si enim sanguine nimis plena sunt vasa, ob dif(Hossm. Syst. T. IV.) 138 SEcr. I. CAP. VI. De febre catarrhali benigna. ob difficilem circuitum, non rite depuratur. Hinc serum fit &copiosum, &impurum. Et impedita postea per cutis poros difflatione, ad interiora, maximeque glandulosa loca, salsus agitur humor catarrhum cum febricula serosa faciens. Ego certe multiplici confirmatum habeo experientia catarrhis crebrius obnoxios, ab eorum insultu matura sanguinis missione fuisse liberatos. Observavi quoque eos, qui venaesectionem, certo tempore fuetam, intermiserunt, affectos fuisse catarrhali febre.