Latin
OBSERVATIO. IV
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 139
Unproofread scanNot analysed yet
Venae sectio in catarrhosis affectibus non quidem directe indicatur; interim tamen, si corpus est plethoricum, si sanguis a cal dis &praesertim immoderatiori vini usu incaluit &febris catarrhalis subito invadens continua videtur, non nocet, sed prodest, elapsis etiam jam aliquot diebus. Dein hoc in casu commemorabile, quod abdominis dolores, jam per annum silentes, accedente hac febre, fuerint resuscitati, &quidem tempore remissionis, discussi vero per febris calorem. Quod quidem nullam aliam ob causam factum fuisse arbitror, quam quod salsus &acris humor ad intestina delatus eademque moleste affecit, sub aestu vero ad habitum corporis propulsus. Multoties quoque me docuit experientia, pathemata hypochondriaca, colica &spasmodica, in iis qui diu isdem affecti, catarrhis, tussi, coryta &catarrhali febre fuisse revocata. Et hypochondriacos, eo tempore, quo al i catarrhis vere &autumno laborant, vehementes tum, quasi paroxysmos mali sui; experiri.