# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 14

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, CAPVT I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/14

Continua quoque occurrit tertiana, his dignoscenda signis: adoritur cum horrore, anxietate, vomitu, aestu & ingenti languore, nec sequenti die symptomata haec prorsus intermituunt, sed tantum remittunt, pulsuumque manet adhuc frequentia, cum aestu & languente debilitate paroxysmi autem die, praecedente levi externorum refrigeratione, omnia iterum exasperantur & ingravescunt. Et talis febris, si epidemia, durat quandoque per duas vel tres hebdomades antequam in legitimam intermittentem concedat; fit autem crebrius, ut tertiana primum per aliquot dies sit continua & postea in intermittentem bono transeat omine, malo contra, ex intermittente in continuam. XI. Plerumque tam simplices & regulares, quam duplices & anomalae, sunt epidemicae & ex insolita temporum tempestatumque, aestate inprimis constitutione, proficiscuntur. Endemiae quae audiunt, familiares & quasi propriae sunt certis quibusdam locis, depressioris scilicet situs, uliginosis, SECL. I. CaP. I. De felre tertiena. ginolis, piscinis paludibusque cinctis, culicum & insectorum proventu infestis, ita prorsus, ut incolae rarius annum a febre immunes transigant & advenae crebrius eadem exerceantur ac difficulter ex toto liberentur. XII.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
