Latin
CAPVT. VII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 143
Unproofread scanNot analysed yet
Elapso autem quinto incipit fieri suppuratio, eodem modo ut eruptio gradatim a superioribus ad inferiora transiens, quae ubi in vigore constituta maximeque in facie manibusque succedit, ob ingentem ardorem &dolorem cutisque tensionem fere intolerabilem, accenditur nova symptomatica secundaria febris, cum siti, vigilia &praecordiorum anxietate. Quae symptomata, ubi corpus impurum, pustulae confluentes &virulenti genii, delirio &convulsionibus accedentibus, nono, vel undecimo die necant. Si vero pauciores &benigniores, pathemata remittunt &fit exsiccatio, donec undecimo &ultra decidant &aeger ad sanitatem redeat. §. III. Prima origo Corripiuntur hac febre tantum non omnes homiex utero nes cujuscunque sexus, aetatis, temperamenti, quin nationis sint; ideoque in proclivi utique judicare, causam ipsius Vnde vero esse universalem omnibusque communem. origo huius omnibus adeo infestae materiae repetenda &ubi ipsius sedes, non aeque expeditum. Veteres quidem natales ipsius a sanguinis menstrui, sub ingravidatione retenti, immunditie foetui communicatae, duxerunt, Et vero utique simillimum, primordia hujus virulenti humoris, non ex aëre, victu, aut aliis externis causis, sed ex utero esse materno. Id enim experientia frequenti constat, infantes a matre minus sana &impuris succis scatente progenitos, variolis moris mali &quandoque exitialibus corripi, matre licet sub gestatione vegeta, ob succos pravos in foetum Vicissim etiam in comperto, gravidas, si transeuntes. proba victus ratione &affectuum moderatione, cacochymiae, &plethorae convenienti sanguinis missione, saluberrimae quoque per alvum &cutem excretioni prospiciant, infantes in lucem edere, qui variolis correpti, non adeo periculose decumbunt, sed paucas ipsas &benignioris indolis, nanciscuntur. IV. Sed neutiquam hujus maligni humoris sedes in ipsa sanguinis &humorum massa videtur ponenda.