# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 144

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, CAPVT. VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/144
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/144

Etenim, quamvis per alios morbos exanthematicos, morbillos, purpuram, scabiem, apostemata, tineam capitis, febres quoque, tota succorum massa exagitata fuerit, dissoluta omniaque ipsi involuta extricata, variolarum tamen materia manet & nihilosecius corpus adoritur. Hinc ad veritatem utique proxime accedere videtur, ex succo quidem chyloso lymphatico impuro & corrupto matris, oriri primum subtilem hunc & virulentum humorem sed viscositate quadam involutum, firmiusque tubulis quibusdam impactum, delitescere tamdiu, donec in motum fermentativum sui multiplicativum ab aliis causis deducatur, succis insinuetur & critica quasi despumatione e corpore exturbetur. Nec officit, quod post longum interdum tempus in noxam erumpat. Diu enim malignus quidam humor, in tubulosa partium, immo ipsius cutis substantia, tanquam in latibulo sine noxa haerere, & postea demum in motum excitatus, universum systema nervosarum & fibrosarum partium pessime afficere totamque motuum oeconomiam pervertere potest. Testatur hoc cancer in glandularum substantia per longum tempus occultatus, testatur venenum canis rabidi, item miasma venereum, quod per lac nutricis infanti communicatum, post aliquot demum saepe annos reviviscit, vel in adultis per gonorrhoeam virulentam suppressam ad interiora pulsum, post longos haud raro annos prodit & virulentiam suam exserit. Latibulum autem virulento huic qui variolas facit succo, praebent, mea quidem sententia, medullae spinalis tutuli quidam obstructi. Probabiles minimum quae id evincunt hae sunt rationes. Spinalis quippe medulla cum capite omnium primo in utero formatur, & majus prae aliis partibus cito augmentum acquirit. Hoc aliter fieri nequit, quam per liquidum, quod per eius minimos canaliculos fertur. Quod si staSucr. I. CAe. VII. De fehre variolosa. stagnans obstruit quosdam, ex diuturna mora, ut omnis humor occlusus, valde alienam & perniciosam indolem contrahit.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
