# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 147

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, CAPVT. VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/147
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/147

In quibusdam porro tardius maligna & putrefactiva variolosi humoris indoles sese ostendit, dum post exsiccationem febris manet lenta & in externis partibus, praesertim articulis, in brachiis manibus, pedibus, tumores oriuntur & ex iis fiunt foeda exedentia, fistulosa & ossibus cariem inducentia ulcera, quae difficillime sanationem recipiunt, & procedente tempore, lentam inferunt mortem. Interim tamen in genere tenendum, quod malignitas haec gradu, jam majori, jam minori, differat. Ubi & αur Virulentae ejusmodi variolae sunt plerumque epidemi tales. cae & nascuntur a statu anni temporum plane irregulari, anomalo, diuturno, praesertim sub coelo diutius nebuloso, pluvioso humido ventis destituto longe magis post dilutiones & inundationes aquarum, quando diutius eaedem supra terram stagnant & aër ob id, & insectorum, & exhalationum putridarum copia refertus est, tumque utplurimum simul grassantur, ipsisque etiam variolis complicantur petechiales & Deinceps ubi aliae deleteriae indolis non expertes febres. variolae in corpora impura & cacochymica incidunt & ubi primae viae magna impurorum succorum colluvie scatent, plus incrementi capit malignitas. Observamus porro miasma sive contagium uno tempore majorem virulentiam habere, quam altero. Accidit hoc non semper ob manifestam quandam sensibus obviam causam, sed dubio procul ex perniciosis varii generis exhalationibus & effluviis, quae ex animantibus & vegetabilibus surgentes, cum aëris particulis salino sulphureis sese miscent, ut ipsa unione specificam quandam deleteriam virtutem nanciscantur, non secus ac videmus in chymicis, quod sola commixtione rerum, quae per se non sunt venenatae, venenum enascatur. Tertium genus est variolarum, quas nos mediae naturae Et intar adiciGoo prasque meodicimus, quia non sunt nec adeo malignae, nec adeo benidiae naturae. gnae, sed medio modo se habent, ideoque prudentem Medicum & idoneam medicinam poscunt. Tales sunt, quae non sparsim, sed confertim, inprimis in facie & manibus, comparent, & confluentes fiunt; item quae interiora, nares, fauces, interdum etiam oesophagum occupant, ut aegri non bene deglutire possint.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
