Latin
CAPVT. VII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 149
Unproofread scanNot analysed yet
pueri, variolis &morbillis affecti, equibus omnes evacuati evaserunt, alii vero, quibus parentum ex culpa evacuatio facta non fuit, vitam cum morte commutarunt, numero ires; alii vero quatuor in ulcera difficillima &male morigerata pervenerunt, quae cum aphthis communionem habent &facile in gangraenam abeunt. Iis similis superstes puer, qui ulcus cancrosum &malignum. cubitum dextri bracchii occupans multis foraminibus perforatum, habet. Scilicet sicuti in febribus malignis petechialibus, alvi profluvium morbi facit solutionem; sic etiam in mali genii variolis idem evenire experientia docet, quae etiam Ballonii in epid. &ephemerid. sententia. §. XIII. Qui variolis moriuntur criticis utplurimum diebus, Quando &nono, undecimo, vel decimo quarto decedunt, &quidem quemodo evemaxime convulsionibus, quas exquisitissimus ardor, dolor ac mors tensio in brachiis, manibus &facie, praesertim si profun-niat. dius sedent pustulae, excitat. Quidam catarrho extinguuntur suffocativo. In nonnullis, inprimis si malignitas subest, quando in situ erecto, vel extra lectum sunt, animi obrepit deliquium, maculae cum pustulis disparent, &convulsione superveniente, intra aliquot horarum spatium mors excipit. Vidi etiam variolis jam exsiccatis, juvenes quosdam subito insultu apoplectico esse extinctos, posteaquam in ipso morbo capitis gravitate, vigilia &per intervalla mentis emotione, laborassent. Novi quoque infantes unius aut duorum annorum, quum absoluta exsiccatione in vado prorsus esse viderentur, macula erysipelacea livido-nigricante maligna, quae totam fere suram, vel pedis regionem occupavit, ex improviso fuisse affectos &subito mortuos, manifesto sphacelationis &magnae corruptionis in sanguine indicio.