# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 149

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, CAPVT. VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/149
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/149

pueri, variolis & morbillis affecti, equibus omnes evacuati evaserunt, alii vero, quibus parentum ex culpa evacuatio facta non fuit, vitam cum morte commutarunt, numero ires; alii vero quatuor in ulcera difficillima & male morigerata pervenerunt, quae cum aphthis communionem habent & facile in gangraenam abeunt. Iis similis superstes puer, qui ulcus cancrosum & malignum. cubitum dextri bracchii occupans multis foraminibus perforatum, habet. Scilicet sicuti in febribus malignis petechialibus, alvi profluvium morbi facit solutionem; sic etiam in mali genii variolis idem evenire experientia docet, quae etiam Ballonii in epid. & ephemerid. sententia. §. XIII. Qui variolis moriuntur criticis utplurimum diebus, Quando & nono, undecimo, vel decimo quarto decedunt, & quidem quemodo evemaxime convulsionibus, quas exquisitissimus ardor, dolor ac mors tensio in brachiis, manibus & facie, praesertim si profun-niat. dius sedent pustulae, excitat. Quidam catarrho extinguuntur suffocativo. In nonnullis, inprimis si malignitas subest, quando in situ erecto, vel extra lectum sunt, animi obrepit deliquium, maculae cum pustulis disparent, & convulsione superveniente, intra aliquot horarum spatium mors excipit. Vidi etiam variolis jam exsiccatis, juvenes quosdam subito insultu apoplectico esse extinctos, posteaquam in ipso morbo capitis gravitate, vigilia & per intervalla mentis emotione, laborassent. Novi quoque infantes unius aut duorum annorum, quum absoluta exsiccatione in vado prorsus esse viderentur, macula erysipelacea livido-nigricante maligna, quae totam fere suram, vel pedis regionem occupavit, ex improviso fuisse affectos & subito mortuos, manifesto sphacelationis & magnae corruptionis in sanguine indicio.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
