# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 15

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, CAPVT I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/15

Omnia haec febris tertianae genera mitius primum Tertianae accedunt, repetentibus autem paroxysmis vehementia inmitior accevalescunt, manifesto indicio, inordinatis istis, solidorum dit& fluidorum sub impetu motibus, magis adhuc inquinari magisque intemperatos reddi corporis luccos, qui imminuto intermissionis diebus perspirationis & excretionum successu, peiorem adhuc successive indolem contrahunt. XIII. Singuli paroxysmi, laxata jam cutis compage, ma-Parexysinus dore, vel sudore solvuntur urina die intercalari crassior quomodo solmingitur & nubeculam exhibet, vel plane sedimentum vatur? ponit, quod eo copiosius, quo plus corpus sanguine & succis abundat. Si vero sub declinatione sudor non prodit, urina etiam tenuis & aquosa die vacuo secedit alvique siccitas impensior, uti hypochondriacis maxime solemne. adest, valde affectum esse spasmis a materiae rebelli febrili nervosarum partium systema arguunt. §. XIV. Tertio utplurimum vel quarto paroxysmo ulcu-Febris soluscula circa labia prodeunt & lotium cum ardore quodam tis spentaredditur, tumque symptomata notabiliter mitescunt. Opti- nea. me autem & securissime haec febris a natura vel sola, vel arte adjuta, ex toto solvitur, erumpente bilioso copioso alvi fluxu & auctiori excretionis cuticularis die a febre immuni successu, quod ex magnitudine & vigore pulsus viriumque incremento cognoscitur. Qui tamen epidemicis & anomalis laborant, soluta licet febre, difficilius convalescunt & vires recuperant, ideoque diaeta exactiori indigent. sunt plerumque epidemicae, ex praeternaturali & infolita aestatis vel autumni constitutione provenientes, utplurimum continuae, quales etiam elapio MDCCXXVII. anno per universam fere Germaniam, post intensam atmosphaerae per multos menses siccitatem & caliditatem, populares habuerunt circuitus. Nonnunquam porro simplex, nonnunquam duplex observatur. Simplicis paroxysmi alternis diebus recurrunt, duplex autem quotidie accedit, interdum quoque bis, uno die vacuo.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
