Latin
CAVTELAE ET OBSERVATIONES
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 155
Unproofread scanNot analysed yet
Saepius enim observavi, nimiam sanguinis redundantiam sufficientem materiae variolosae ad corticem corporis propulsionem impedire, &efficere, ut discretae tantum prodeant pustulae, intus autem relicta materia, circa declinationem varia symptomata spasmodica, convulsiva, deliria, catarrhos suffocativos, quin apoplexiam, inEt noceat. ducat. Contra ea, ubi pulsuum durities, humilitas &exilitas, vasa minus turgent, vires languent, temperamentum phlegmaticum, aetas infantilis &puerilis, corpus obesum, vomitus in principio adest, tussis &alvi fluxus, laborans etiam alias sub sanguinis missione facile animo linquitur, vena non pertundenda, ne nimia sanguinis copia subtracta, materia intus detineatur &eruptio ad plures dies, non sine periculo, protrahatur. VII. Haud levis inter Medicos est controversia: utrum emeEmetica in tica in principio variolarum prosint, nec ne? Nos ita cenprincipio proficua. semus. Quum variolae circumeunt, ad praeservationem expedit utique dare ea, quae sordes copiosas &crudos succos non modo ex primis viis, sed &biliosos &vitiosos humores ex hepate eliminant, quibus retentis, justus metus est, ne graviorem reddant morbum. Primo etiam invasionis die locum adhuc habere possunt, quando turgere primam regionem vitiosorum succorum colluvie adsunt indicia, ex aegri potissimum voracitate incongruorum liquidorum &solidorum, nausea, oris amaritie &ructibus, desumenda. Tum omnino lene emeticum, tartarus emeticus, solutus prius, ad unum vel duo grana in adolescentibus in aqua menthae, vel cinnamomi, additis aliquot mixturae simplicis guttulis, cum fructu datur, evanescentibus postea quae eruptionem impediunt anxietatibus, ut pustulae intra tertium &quartum diem promte erumpant. Si alvum simul expurgandi intentio, tartarus emeticus cum infuso mannae dandus, in infantibus ad quartam vel dimidiam partem, aut pondus unius grani. Promiscue autem tale remedium alternis diebus porrigere, empiricum est consilium. IIX. De purgatione per alvum haec monenda.