Latin
CAVTELAE ET OBSERVATIONES
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 157
Unproofread scanNot analysed yet
sertim in infantibus, quibus prima regio &praecordia crassis viscidis humoribus obsessa, commodam omnino locant operam. Quin novi, me infantibus lactentibus, unius anni, vel ante eruptionem, vel in suppuratione, quum ob difficultatem &angustiam spirandi suffocationis metus esset, cum praesentaneo levamine porrexisse lene eneticum, ex sexta, vel quarta parte grani tartari emetici, soluti in aqua veroIn declinanicae, addito pauxillo sirupi violarum. Ceterum, quam utilia mannata in principio &incremento variolarum, tam tione non manna. perniciosa esse aliquoties observavi, post declinationem morbo soluto. Ingentes tum enim creant flatulentias, pectus lentis, viscidis succis obruunt anxietatesque efficiunt, quandoque etiam ut ulcerationes sequantur in ipsa cute, faciunt. Ante pustularum eruptionem, &sub ipsa etiam, im-Vitanda caprobanda porro merito omnia calidiora expellentia, tam lida omnia. quae vulgo dantur semina nasturtii &aquilegiae cum stercoreis, succus nimirum stercoris ovilli &equini, quam etiam tincturae bezoardicae, alexipharmacae, nec non spiritus cornu cervi, cum aestuoso, quoad lectum &conclave, regimine. Inde enim sanguinis &humorum massa mirum exagitatur, aestus, anxietas, convulsiones, spasmi, quin delirium, si adest, exacerbantur. Inde materiae variolosae major inducitur acrimonia atque subtilitas, ut ex benignis facile fiant malignae. Et tantum abest, ut his aequabilis &constans eruptio procuretur, ut potius cito nimis minus praeparata foras agatur materia, stationem non servatura, sed cum majori damno mox iterum ad interiora reversura. Quin potus tantum calidos, infusa theiformia &decoctum fabarum coffeê, liberalius usurpata, experientia edocti, rejicimus. Nimium enim sanguinis massam dissolvunt &materiam roscidam nutrientem cum viribus inter largos sudores dissipant. Temperatum igitur sit regimen, remedia temperata. Semper tamen distinguendae naturae, quae si segniores, expulsionem juvantia, partitis sed vicibus data, prosunt utique, &circa sextum etiam &septimum diem, eruptionem regimine tantisper calidiori secundare licet.