# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 16.1-4

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, 16.1 to 16.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/16.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/16.1

Distinguenda tamen duplex a quotidiana, quae accessionis tempora quotidie servat aequalia, quum in illa paroxysimi recursus alternis diebus respondeat. Continua quoque occurrit tertiana, his dignoscenda signis: adoritur cum horrore, anxietate, vomitu, aestu & ingenti languore, nec sequenti die symptomata haec prorsus intermittunt, sed tantum remittunt, pulsnumque manet adhuc frequentia, cum aestu & languente debilitate, paroxysmi autem die, praecedente levi externorum refrigeratione, omnia iterum exasperantur & ingravescunt. Et talis febris, si epidemia, durat quandoque per duas vel tres hebdomades antequam in legitimam intermittentem concedat; fit autem crebrius, ut tertiana primum per aliquot dies sit continua & postea in intermittentem bono transeat omine, malo contra, ex intermittente in continuam. Plerumque tam simplices & regulares, quam duplices & anomalae, sunt epidemicae & ex insolita temporum tempestatumque, aestate inprimis constitutione, proficiscunEndemiae quae audiunt, familiares & quasi propriae tur. sunt certis quibusdam locis, depressioris scilicet situs, uliginosis, piscinis paludibusque cinctis, culicum & insectorum proventu infestis, ita prorsus, ut incolae rarius annum afebre immunes transigant & advenae crebrius eadem exerceantur ac difficulter ex toto liberentur. XII. Omnia haec febris tertianae genera mitius primum Tertianae accedunt, repetentibus autem paroxysmis vehementia inmitior accevalescunt, manifesto indicio, inordinatis istis, solidorum dit. & fluidorum sub impetu motibus, magis adhuc inquinari magisque intemperatos reddi corporis luccos, qui imminuto intermissionis diebus perspirationis & excretionum successu, peiorem adhuc successive indolem contrahunt. XIII. Singuli paroxysmi, laxata jam cutis compage, ma- Parexysimus dore, vel sudore solvuntur urina die intercalari crassior quomedo solmingitur & nubeculam exhibet, vel plane sedimentum vatur? ponit, quod eo copiosius, quo plus corpus sanguine & succis abundat. Si vero sub declinatione sudor non prodit, urina etiam tenuis & aquosa die vacuo secedit alvique siccitas impensior, uti hypochondriacis maxime solemne, adest, valde affectum esse spasmis a materia rebelli febrili ner vosarum partium systema arguunt. §. XIV. Tertio utplurimum vel quarto paroxysmo ulcu-Febris soluscula circa labia prodeunt & lotium cum ardore quodam tio spentaredditur, tumque symptomata notabiliter mitescunt. Opti nea.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
