Latin
16.5 to 16.9
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 16.5-9
Unproofread scanNot analysed yet
me autem &securissime haec febris a natura vel sola, vel arte adjuta, ex toto solvitur, erumpente bilioso copioso alvi fluxu &auctiori excretionis cuticularis die a febre immuni successu, quod ex magnitudine &vigore pulsus viriumque incremento cognoscitur. Qui tamen epidemicis &anomalis laborant, soluta licet febre, difficilius convalescunt &vires recuperant, ideoque diaeta exactiori indigent. Nulla ex febrium genere, calore &auctiori sub paroxysmo motu interno, tam celeriter corpus succulentum exsiccat &obesum emaciat, tantamque biliosorum recrementorum, quae per vomitum, alvum &urinam secedunt, copiam ingignit, ac tertiana, intensiori ac diuturniori aestu Et haec fuit procul dubio ratio, quod Veteres stipata. febrem hanc a bile intemperata, exsuperante derivarint, licet haec redundantia potius effectus quam causa sit. XVI. Longiores &contumaciores sunt autumnales &hiemales tertianae, tum vero maxime, quando viscera male constituta, prima regio spasmis &flatibus referta, alvus strictior, aeger vorax multumque, praesertim ante accessionem, ingerit, nec non ubi conveniens regimen in paroxysmo &post eum, supprimendo sudorem, negligitur, vel etiam medicatio perperam instituitur, uti plerumque evenit in plebejis &qui manuum ministerio victum parant, confirmante haec ipso Hippocrate Sect. I. aph. IX. Breviores contra minusque ancipites sunt, si aestate incidunt, prima regio &viscera ad sanitatem disposita ®imen diaeteticum aeque ac diaphoreticum tempore vacuo rite observatur, XVII. Licet omnis intermittens non adeo periculosa sit, vix tamen ulla circumspectiori diaetae ratione &tam provida methodo excipienda, quam tertiana &quartana. Quod, si non seryatur, in truculentos &immedicabiles morbos adducit aegrotantes, febrem nempe lentam, hecticam, subitum pedum tumorem &hydropem, contracturas &acerbos dolores artuum, malum flatulentum &hypochondriacum variique generis morbos spasmodico convulsivos, infantes in lethalem plane epilepsiam, qui omnes morbi facile zed by Goo Dis clle succrescunt post praeposterum ac nimium adstringentium, ante sufficientem materiae excrementitiae correctionem &evacuationem, usum. Hinc apprime ad veritatem Tralltanus lib. XII. cap. 6.