# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 160

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, CAVTELAE ET OBSERVATIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/160
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/160

Quum variolis benignis, non facile quispiam, nisi ex Medici, aut proprio delicto, pereat, sed confluentibus, praesertim si mali moris fuerint; ex centum autem vix unus sit, qui variolas non experiatur: ego certe ut funestae hae arceantur, non certius novi consilium, ac eo tempore, quo malae indolis variolae grassantur, exquisitam victus & vitae rationem servare, succos corporis convenientibus evacuantibus & decoctis pro potu temperantibus & mundificantibus a sordibus liberare & ad futurum forsan morbi insultum praeparare. Eundem in finem commendabile novum illud inventum insitionis, seu inoculationis variolarum, quod ex oriente in Europam translatum, numerosis admodum exemplis ab Anglis potissimum Medicis cum successu celebratum, ea tamen lege, ut pus variolosum ex papulis maturis & benignis promatur corpusque ante operationem probe prius praeparetur. §. XIIX. De vesicatoriorum peculiari in hoc morbo efficacia, quam nostro hoc aevo, Angli inprimis Medici, mirifice collaudant, pro certo ego quidem affirmare possum nihil. Rarius enim eadem adhibui, nisi ubi pueri, vel adolescentes, in ingentem soporem ac torporem inciderant, aut finito morbo, vitium oculi contraxerant, rubore ac defluxione affecti. XIX. Quum variolae praesertim confluentes & profundiores faciem rugis, foveis & cicatricibus mirum deformare soleant; Secr. I. Eub. VII. De febre variolosa. ant; puellae inprimis pulcritudini studentes enixe ut hoc avertatur rogant. Multi quidem ut faciem a variolis defendant, primis statim diebus ex invento Sylvii suadent, ut pedes frequenter pediluvio immittantur & sic materia ex superioribus ad inferiores partes trahatur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
