# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 167

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, ENARRATIONES MORBORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/167
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/167

Neque minus in ancipiti versati, quibus saliva a primo morbi insultu eo usque copiose effluxit, quibus, licet rarius id factum, diaerhoea accidit, cruentus vomitus, aut alvi secessus. Maximum periculum imminuit a graviori inflammatione, acerbiori dolore sicco, tensione, Tanto pulsu cito, intensa inquiete & anxietate stipata. certius, quando frigore & horrore interpolata, aegri de interno ardore & siti & externo frigore conquesti. Inflammatio haec utplurimum mortis fuit causa. Febrem enim accendit maxime aestuosam, delirium fecit, vigiliam perpetuam, inquietudinem maximam & corporis in lecto jactationem, quae demum excepit horror notabilis, pustulas albas Factum id maxime reddens ac demum convulsio lethifera. in adultis, die nono, undecimo, aut decimo quarto. Infantes autem plerumque perierunt suffocatione, procul dubio, quod fauces interius copiosis pustulis obsessae & variolosi humoris acrimonia ipsos nervos pnevmonicos tunicasque nerveas in spasmodicam exitialem adduxit contractionem. Ex singularibus observatis fuit, quod sanguis ex papuSingularia lis suppuratis stillare visus in binis infantibus, uno trium in suppuraaltero octo annorum, illo evadente, hoc decimo sexto die tione. mortuo, posteaquam die quinto cutis utriusque manus & die nono crurum, colorem ex atro brunum contraxisset, in luculentum sanguinis subsistentis in sphacelum proni indicium. Duo etiam alii servati, qui non debita perfuncti suppuratione, sed ingentem copiam furunculorum ardentium loco hujus in universo corpore nacti, simul passim efflorescentibus maculis latis, rubicundis, ardentibus Qui suppurationem superarunt, in iis si clementes puExsiccationis stulae, nono, si copiosiores, undecimo, si copiosissimae, deciobaenomena. mo quarto die, detumuerunt iterum partes, ardor in minurus, pulsus sedatior, somnus quietus, pustulae sanie turgidae factae, maturuerunt, & vel sponte dehiscentes, vel perforatae, pus fuderunt coctum.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
