Latin
ENARRATIONES MORBORVM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 168
Unproofread scanNot analysed yet
Id eadem ratione ac ineruptione &suppuratione, factum primum in facie, postea in manibus ac tandem in pedibus. In dorso autem &pectore molliores semper manserunt, nec tanta copia puris repletae sunt, nec crustas crassas conceperunt, forsan, quod ob poros magis ibi apertos &calorem, materia non tam glutinosa &arida fieri potuerit. Maturae pustulae dein sunt corrugatae, fossulam in medio nactae, exaruerunt demum &deciderunt, non sine ardore &pruritu relicto. Quod, quo citius confectum, eo minus subjecta cutis exesa est &foveis deformata, quo tardius, compactis in unum crustis, extus aridis, subtus saniem putridam habentibus, eo magis naevi &cicatrices deformantes superfuerunt. Contigit id maxime in iis, quae tempore suppurationis &exsiccationis cinereae &viridescentes apparuerunt, nec non ex aegrotis his, qui scalptu intempestivo minus maturas lacerarunt earumque debitam exsiccationem sic impediverunt. Absoluta exsiccatione, orti in quibusdam furunculi &abscessus minuti, omnem corporis ambitum cum dolore, ardore &febrili calore obsidentes. Aliis accidit temporaria manuum pedumque imbecillitas, vel contractura, balneis &linimentis spirituosis promte in plurimis quidem abacta, in nonnullis tamen cacochymicis &maturam opem negligentibus, transiens in ulcera circa articulorum epiphyses aegerrime sanabilia, quae incongruis remediis in pessimas &tabificas fistulas degenerarunt. In serosis &catarrhosis successerunt tumores glandularum, inprimis colli, insignes, duri &renitentes, emplastris tamen emollientibus &discutientibus feliciter cedentes. Infantibus praesertim &adolescentibus, post variolas frequens fuit malum epiphora, sive continuum lacrymarum stillicidium, cum dolore, rubore &luminis intolerantia. Cui, nisi cito occursum, turbidi redditi oculi &tenues in cornea enatae tunicae, visum quodammodo imminuentes.