# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 170

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, ENARRATIONES MORBORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/170
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/170

In quibus id praeterea singulare fuit, quod papulae siccescentes magnam exseruerint corrosivitatem, profundius serpendo & depascendo sub ectam carnem, insigni cum dolore, ardore & inquietudine. Qui igitur morbo affecti, his aequabile caloris temperamentum commendavi, & suasi, ut quamdiu vires ferrent, lectum vitarent, aut minimum culcitris ex corio, minus calentibus, uterentur. Ab omnibus etiam calidis, expellentibus, sic dictis alexipharmacis & bezoardicis, volatilibus, ipsa bezoardica tinctura, abstinui, praesertim in juvenili & florida aetate, in sanguineis atque plethoricis. Laudatissimus inventus spiritus nitri probe dulcificatus, (cuius loco jam inventum a me liquorem anodynum mineralem, majori adhuc cum fructu, usurpare soleo) cum anatica portione sirupi papaveris erratici mixtus, additis aliquot mixturae simplicis guttis. Frequens etiam fuit usus pulveris temperantis, ex matre perlarum, antimonio diaphoretico, cornu cervi sine igne parato, cum tantillo nitri puri. Et vehiculum praebuit aqua scordii, scabiosae, florum tiliae, sambuci, papaveris rhoeados & cerasorum nigrorum. Eadem quoque usurpata ubi malignitatem prodiderunt symptomata, & praeterea pulveri pro una dosi adjectum vel dimidium granum theriacae coelestis, vel momentum camphorae, cuius praestabilem virtutem cum nitro in malignis variolis deprehendi semper. Ingruente eruptione, praescripta utplurimum emulsio, ex aquis florum sambuci, acaciae, foeniculi, scabiosae, scordii, cerasorum nigrorum, seminibus napi, aquilegiae cardui mariae, cum matre perlarum & julapio rosaceo. Tum etiam corpus curatius a frigoris accessu defendere jussi, & calorem, praesertim die quinto & circa noctem, tantisper intendere, ita tamen, ut subjecti semper haberetur ratio, nec non diversae aetatis, temperiei, copiae vel motus sanguinis. Docuit enim experientia, deficiente calore externo sufficiente, eruptionem, in infantibus potissimum & phlegmaticis cis, minus expedite successisse, pustulas jam protrusas iterum collabi lenteque refugere coepisse, relcta quadam praecordiorum anxietate.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
