Latin
ENARRATIONES MORBORVM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 173
Unproofread scanNot analysed yet
Ceterum sanguinis missio, neque ad praeservationem, Observata de neque ad curationem, utilis observata. Ab opiatis &sopoS. opiatis riferis interius abstinui, aliorum medicatione edoctus, inde papaveracis. in variolis copiosis maiores obortas anxietates, &ante exquisitum suppurationis tempus, periculosum soporem cum tremore &membrorum succussione fuisse suscitatum. Papaveracea autem lenissima, semen papaveris albi in emulsione, aqua papaveris rhoeados ejusdemque sirupus, utique fuerunt saluberrima. Atque haec est illa methodus &haec sunt remedia, quiConclusis. bus ego usus sum in magno aegrotantium, centum minimum &quinquaginta numero, e quibus aliquot illustrissima multique generosa stirpe geniti, hac in Academia tum commorantes. Felix etiam fuit per DEl gratiam successus, maxima pars evasit &vigesima vix mortua, &ex his maxime qui malignis affecti, Servavi postea eandem semper medendi rationem, &triginta qui inde elapsi sunt annorum experientia confirmatum habeo, vix ulla alia in variolarum morbo prosicua esse atque accommodata. OUSERVATIO. II. Generosus adolescens, exquisiti sensus, activae indolis Pathematae &macilentus, superiori anno variolis affectus est, quae sine insolita ex alvo obstruvehementia symptomatum, placide satis &ordine in concta in variospectum venerunt. Quum vero circa sextum diem ad suplis. purationem accederent, praeter opinionem miris afflictus est praecordiorum anxietatibus, conquestus simul de dolore aodominis, inquietus fuit, somnum capere non potuit &desidendi stimulus ipsum dimidia quavis hora e lecto surgere coegit, sed sine secessu. Licet autem haec ultra diem &noctem urgerent, aestus tamen nec intensior, nec pulsus celerior factus. Ego accersitus in consilium, inquisivi, num sub morbo jam dejecerit? responsum tuli: nec in morbo, nec, quantum quidem recordari posset, triduo ante ipsum id esse factum. Illico igitur injicere jussi clysterem emollientem, oleosum, cum modico salis, flatuum vero &excrementorum renisus non totum, sed tertiam vix partem admisit; ad sellam tamen expertus est instinctum, ibique persensit inhaerens orificio ani stercus durum &grandi mole, licet egerendi irritus esset conatus.