# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 178-3

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1, OBSERVATIO. V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/178-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-1/178-3

OBSERVATIO. V. Binae puellae gemellae quatuor annorum, quarum muna habitior, grandior, animo segnis & torpida, altera macilentior, statura minor, animo autem magis sentiens & vegeta, uno tempore eundem variolarum morbum incurrerunt, sed in alterutra diverso modo & eventu succedentem. In utraque erant confluentes, sed in obesiori illa tardo admodum, die septimo, prodierunt, pus contrahere noluerunt, in facie & manibus fuerunt sanguinolentae & apertae serum plorarunt sanguineum, aegram interim mirae discruciarunt anxietates, cum febre & siti continua somnique defectu, donec undecimo die exspiraret. Altera vero omnia habuit mitiora, tertio die venerunt papulae, nono aruerunt, deciderunt & ipsa mox convaluit. Epicrisis. Infantes hi eodem succo matris nutriti, eodem victu & regimine usi, eidem morbo impliciti, eodem contagio infecti, eadem methodo iisdemque medicamentis tractati sunt, plane dissimili tamen successu & eventu. Patescit igitur, sanitatem corporis, animi viriumque integritatem, morborum originem, decursum & finem, non tam a causis externis, cibo, potu, aëre, regimine, quin medicamentis, dependere, quam potius a peculiari & specifica partium solidarum structura, proportione & dispositione, & hanc ob id on nino magis a Medico esse considerandam, quam solam conditionem fluidorum horumque naturam VI. OBSERVATIO. Iuvenis succulentus & sanguineus, generosus, cuius familiae variolarum morbus maxime fatalis, degerat ruri & au-ptimo dis futumnali tempore venationi, & mane, & neram usque noctem, nestae. plus justo sub coelo pluvioso ac nebuloso indulserat, & postea nuc delatus, crapula ex vino & esu ostrearum corpus debilitarat & stomacho vim fecerat. Altero die post incidit in variolarum popularem eo tempore morbum. Invasit quippe eundem primum horror & vehemens anxius aestus, insequente nocte admodum inquieta. Die post impatiens fuit, conquestus de exquisito spinae & capitis dolore, delira & absona multa protulit & alvus fuit adstricta.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
